라틴어 문장 검색

velut arbiter alni, nubilus Aegaeo quam turbine vexat Orion, exiguo clavi flexu declinat aquarum verbera, nunc recta, nunc obliquante carina callidus, et pelagi caelique obnititur irae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:150)
atque interim patrata caede ad maiora et magis praecipitia conversus furatur cineres vectusque Cosam Etruriae promunturium ignotis locis sese abdit, donec crinem barbamque promitteret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장4)
At Caesar dedicatis per Campaniam templis, quamquam edicto monuisset ne quis quietem eius inrumperet, concursusque oppidanorum disposito milite prohiberentur, perosus tamen municipia et colonias omniaque in continenti sita Capreas se in insulam abdidit trium milium freto ab extremis Surrentini promunturii diiunctam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장1)
mutatisque saepius locis tandem apud promunturium Miseni consedit in villa cui L. Lucullus quondam dominus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장4)
id villae nomen est quae promunturium Misenum inter et Baianum lacum flexo mari adluitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 4장4)
et gravi Africo, dum promunturium Miseni superare contendunt, Cumanis litoribus impacti triremium plerasque et minora navigia passim amiserunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 46장4)
ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria Brundisium praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 3:1)
illumetu tantum non indignantibus undis hoc caput accipias et pressam regibus alnum.'
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 217:1)
aspectu in misero toti, cum protinus alnus solvitur et vasto puppis mare sorbet hiatu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 673:1)
ille procul trunca fugit anxius alno Taurorum lucos, delubraque saeva Dianae
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 317:2)
'quem tibi coniugio tot dedignata dicavi Nympha procos, en Haemonia puer adpulit alno,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 567:1)
cui cum sit viridissimo nupta flore puella (et puella tenellulo delicatior haedo, adservanda nigerrimis diligentius uvis), ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni, nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus in fossa Liguri iacet suppernata securi, tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam talis iste meus stupor nil videt, nihil audit, ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 174)
"haec inter pueros varie properantur, at ille iam sedet in ripa taetrumque novicius horret, porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum infelix nec habet quem porrigat ore trientem."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III106)
Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 34:2)
Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION